Liber emblematicus

Fama manet Facti, insigne in libro emblematico cui titulus Paridis Judicium (Salsburgi, 1694) est.

Liber emblematicus est quoddam librorum litterarumque genus quod a saeculo sedecimo usque ad saeculum duodevicensimum vergens floruit. Sunt libri iconibus ornati qui poesin, picturam, et sapientiam misceant; insunt enim emblemata quae sunt brevia carmina sive sententiae titulis et delineationibus acu incisis ornatae, quae moralem significationem illustrant. Tale genus librorum res magni momenti per tria saecula in republica litterarum habita est. Andreas Alciatus primus huius generis librorum auctor fuisse videtur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy